- CATAGRAPHA
- CATAGRAPHAvox itidem Graeca origine, terminuspicturae est. Plin. l. 35. c. 8. Cimon Cleonaus Catagrapha invenit, h. e. obliquas imagines et varie formare vultus, respicientes suspicientesque et despicientes. Sic linum κατάγραφον, Catullo in passere, varie depictum: Athenaeo, l. 2. τῶ βονσκάδων καλουμένων, ὁ μὲν ἄῤρ´ην κατάγραφος, etc. Vide Hadr. Turnebum, Adversarior. l. 25. c. 22. Sed et Horologia καταγράφεςθαι Graeci dicunt. Cleomedes, καταγράφεται τοίνυν τὰ ὡρολόγια ἐπὶ τῆς γῆς ὑπὸ τῶ τεχνικῶν. Et paulo post, ἐπεὶ οὐν μηδέν ἐςτιν ὠρολόγιον δυνάμενον καταγράφεςθαι εν τῷ μεσαιτάτῳ αὐτῷ; Vitruvius, l. 9. c. 8. de Horologio, Cum hoc ita descriptum sit et explicatum, sive per hibernas lineas, sive per aestivas. Et Censorinus, c. 23. de Horologio Siculo, quod Romae ptimum in Foro statutum est: Quod quum ad clima Siciliae descriptum ad horas Romanas non conveniret, L. Philippus Censor aliud iuxta constituit. Vide Salmas. ad Solin. p. 650.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.